Titus 2

Haec sunt quae ad bonos mores pertinent. CHRYS. Habet senectus vitia quaedam propria, et morbos quibus juventus caret. Et ipsa quoque senectus morbus est, inest illi tamen praeterea segnities quaedam ac tarditas, oblivio profunda, obtusio sensuum et iracundia. Sunt enim plurima quae in hujusmodi aetate vix fieri patiantur. Ut scilicet earum incessus, motus, vultus, sermo praeferant sanctitatem. Solent enim esse quaedam, quae corporis frigescente luxuria, vino se pro libidine dederunt. Quos naturali affectu naturaliter diligunt, ament etiam pudica dilectione, ut scilicet cum pudore viris debitum potius reddant, quam exigant. Hoc ad senes et ad omnia superiora potest referri, quasi dicat: Hortare senes, et anus, et adolescentulas, ut ita se habeant ut dixi, quod ideo facere debent ut non blasphemetur, etc. . etc. Omnis enim qui male vivit in conspectu eorum quibus praepositus est, quantum in ipso est occidit eos; etiamsi illi vivunt, de misericordia Dei vivunt. . Hoc refertur ad omnia praedicta, scilicet ad senes, et anus, et servos, quasi dicat: Hortare omnes praedictos, ut ita se habeant sicut praescriptum est, ut ita ornent in actibus suis doctrinam Salvatoris, etc. Ornamentum doctoris est honesta vita discipuli. Quasi dicat: Omnes monendi sunt, quia omnibus natus est Christus, nullum exclusit. Vel, id est Christus qui est gratia Dei. Vel, etc., id est Deus et Salvator noster, scilicet Dei Filius, etsi invisibilis sit in forma Dei, tamen per gratiam apparuit in forma servi. . etc. Qui non in infirmitate ut prius, sed in gloria et potestate veniet praemia daturus secundum merita, qui in primo adventu adeo humilis fuit, quod non solum erudivit, sed etiam dedit semetipsum. etc. Quia ad hoc redemit nos Christus, ut puram vitam sectantes et repleti operibus bonis, Dei haeredes esse possimus. . etc. Ut non aspere accipiatur, cum pro salute fieri scitur.
Copyright information for VulgGlossa